Liber Job*

Caput 7: Versus 5

Induta est.Ibid.Eadem subtilius in Ecclesia, etc., usque ad non eis est hic integra salus, unde subdit:Et replebor doloribus usque ad tenebras.Quia securitatem non invenit, donec penitus tempus tentationis relinquit. Doloris autem causam subdit:Induta est caro,id est, carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta, ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, quae quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero in quibusdam putredinem luxuriae carnis sentit, in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur: de utrisque subdit:Cutis mea.Cutis sunt in Ecclesia, qui solis exterioribus curis vacant: quorum corda desperatio siccat, et ideo contrahuntur, non extenti per longanimitatem ad aeternam vitam: praesentibus haerent: quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva haec vita sit. Sed Ecclesia econtra:
(* Traductions européennes)